LANDSPERGA, Germ. LANDSBERG

LANDSPERGA, Germ. LANDSBERG
LANDSPERGA, Germ. LANDSBERG
castrum nobile Germ. sup. in Palatinatu sub proprio olim Principe, ex Fam. Palatina, qui postmodum Duci Bipontino agnato successit. Auctor lincae Landspergensis Frid. Casimitus fuit secundus fil. Ioh. I. Duc. Bipontini, nat. A. C. 1585. ex Magdalena Iuliacensi (silia Vilhelmi Ducis Iuliac. Cliv. et Mont.) qui aliquandiu in Burgundia habiravita ab uxore Amalia Nassovia Arausionensi, ductâ A. C. 1616. in ea Montfortiam ditionem asssecutus. Decessit autem A. C. 1645. Pater Frid. (nat. et Denat. A. C. 1617.) Frid. Lud. (nat. A. C. 1619.) et Car. Henr. )nat. A. C. 1622. Denat. A. C. 1623.) Comitum Palatin. Rheni etc. in Landsperg. E quibus medius. Electore ad Comitia electiva profecto, A. C. 1658. Heidelbergae vicariatum gessit. Bipontino dein patrucli Frid. successit, A. C. 1661. ubi cirea debita difficultas orta, cum a Ioh. II. patruo contracta suscipere nollet. Ceterum vendidit Neoburgico agnato praetensionem suam Iuliacensem, atque coniugem duxit Iulianam Magdalenam patruelem, A. C. 1645. e qua praeter Carolam Amaliam A. C. 1653. Ludovicam Magdalenam A. C. 1654. Mariam Sophiam A. C. 1655. natas, filioiqueve aliquos immaturâ aetate Exstinctos; inprimis suscepit Car. nat. A. C. 1659. Mortuum A. C. 1673. et Vilhelmum Lud. nat. A. C. 1648. et successioni paternae destinatum. Sed turbato mortalitatis ordine, et hunc fil. A. C. 1675. et ex co et Carola Friderica agnata nepotem Car. Lud. atque ita totam spem snccessionis exstingui vidit et luxit: ipse post coniugis mortem, alia ignobili ductâ, aliquot quidem filiorum pater, sed quibus successio negata. Sed et Bipontum a Gallis occupari, aliaque belii mala in ditione expertus est. Progenitores eius quod attinet, hi fuêre: Lud. Com. Palatinus Rheni in Zweibrucken, Defunctus A. C. 1489. ex Iohanna (filia Antonii Croii Com. Porceani) reliquit fil. Alex. Com. Pal. Rh. in Zweibr. qui Obiit A. C. 1514. Pater ex Margaretha Hohenloica (filia Crato. nis) Lud: Pal. Rh. in Zweibruk Exstincti A. C. 1532. Huic ex Elisaberha Hassiaca (filia Com. Vilhelmi Landgr. Hassiae) gentius Wolphgangus Com. Pal. Rh. Decessit A. C. 1569. inter alios. ex Anna Hassiaca (filia Phil. Landgravii) relicto Ioh. I. Com. Pal. Rh. in Bipont. cui Defuncto A. C. 1604. ex Magdalena Iuliac. ut dictum, fil. fuit Frid. Casimirus, pater Frid. Lud. lineae suae extremi. Vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal. Hist. in Fam. Palat. et Theatr. Parte 1. p. 124.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”